monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 25
Nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare Orientale, mare videlicet mortuum in quo nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece λίμνην ἀσφαλτῖτιν, id est, stagnum bituminis vocant. Mirumque in modum aquis Evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo quod nihil in se vitale habeant, nomen mortis sortitiae sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below