monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 21
Vocat autem filium hominis, vel in figuram Domini Salvatoris; et enim Ezechiel interpretatur, fortitudo, vel imperium Dei: vel certe ad commotionem fragilitatis humanae; ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur: et commonitum ducit, atque convertit ad ripam torrentis, ut quoniam mediam profunditatem transire non potuerat, saltem ea quae in ripis sunt recognoscat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below