monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 15
De hoc torrente et Isaias loquitur: Ecce ego inclino super eos sicuti fluvium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam. Et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: In protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te est fons vitae. Et in centesimo vicesimoquinto: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Et super Salvatore: De torrente bibet in via. Quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor? vel ad cuius mentem per oculorum fenestras, mors concupiscentiae non introibit, et (ut parum dicam) animi titillatio? Mundus enim in maligno positus est; et a pueritia appositum est cor hominis ad malum, ut ne unius quidem diei a nativitatis suae exordio, sine peccato sit humana conditio. Unde et David confitetur in psalmo: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Non iniquitatibus matris meae, vel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below