monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 13
His enim gradibus ad sublimia pervenimus: quae tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt, ut omnis in nobis ignobilis libido truncetur; et possideamus sanctificationem corporis, sine qua nemo videt Deum. Unde et in hoc eodem propheta a pedibus usque ad lumbos Deus igneus cernitur. Indigent enim igne, et purgatione opera lumborum, dicente iusto: Quoniam lumbi mei repleti sunt illusionibus, per quos nobis et in die, et in noctium phantasmate illudit inimicus. A lumbis vero usque ad caput et verticem, pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet: ut nihil in se sordidum, nihil habeat vilitatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below