monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 9
Considera legem Moysi, si intelligatur iuxta sensum carneum Iudaeorum, quomodo amara sit, effodiens oculum pro oculo, dentem pro dente vide in Thamar fornicationem, et Osee iunctum fornicariae, Ieremiae περίζωμα (Osee I,, Moysi uxorem Aethiopissam, et interfectionem Aegyptii, et mille alia, quae si intelligamus iuxta occidentem litteram, et non iuxta spiritum vivificantem, amara sunt, et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt. Istae igitur aquae quae egrediuntur de templo Domini, et pergunt ad Orientem, et descendunt in latus Templi dextrum, ad altaris Meridiem, ubi sponsus convivas suos pascit, et accubat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below