monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 3
Et in nonagesimo secundo Psalmo canitur: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris. Istae sunt aquae Siloe, quae vadunt cum silentio, de quibus loquitur Isaias: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris. Et Psalmista: Benedicite Domino de fontibus Israel. Et idem Isaias de Domino Salvatore: Iste, ait, habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below