monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 45
Et ne forsitan ignoraret propheta quid essent quae cerneret, dixit ad eum: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri Domini victimas populi. Populi quidem victimae, quae offerentur pro delicto, sive peccato, et ignorantia, sunt alimenta, et refrigeria sacerdotum: ut meminerint nihil se aliud debere appetere, cum etiam in templo carnes ad eorum refrigeria praeparatae sint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below