monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 32
Quod autem sequitur: Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, sive ut Septuaginta transtulerunt, ut opprimat eos, vel ut Aquila et Symmachus, ut affligat eos atque contristet: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: suggillat non solum illius temporis sacerdotes, et principes, sed nostri quoque, qui ditiores fiunt sacerdotii dignitate, et praeter ea quae sibi Domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per violentiam: vel sub honoris nomine divites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis, quibus paterna debetur haereditas, nil debeant derelinquere, nisi quod sibi a parentibus derelictum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below