monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 26
De quo mane David loquitur in psalmo: Mane exaudies vocem meam: mane astabo tibi et videbo. Et alio loco: Ad vesperum demorabitur fletus, et in matutino laetitia. Et iterum: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet, dicens: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu tondentis se sine voce et non aperuit os suum. Et Ieremias: Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam, non cognovi. Et Ioannes Baptista: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Iste est agnus qui immolatur in Aegypto, de cuius sanguine armantur postes fidei, et exterminator excluditur. Anniculus autem, quia praedicavit annum Domini acceptabilem, et diem retributionis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below