monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.218

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 25
Denique postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim egreditur, et clauditur post eum ianua, sive claudit ianuam: ut servetur principi privilegium suum, nec sacrificia eius populo misceantur. Et quia generaliter dixerat, spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, nec apposuerat taurum sive vitulum, et arietem vel ovem, hircumque pro peccato, docet quod sit ipsum holocaustum: Agnum, inquiens, anniculum immaculatum faciet holocaustum: et non certis diebus, sed quotidie, nec qualibet hora, sed mane, mane faciet illum: per singula videlicet mane, quando, orto sole, lucis exordium est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below