monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 22
Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX ὁμολογίαν, id est, confessionem, verterunt: et pro principe, ducem, hoc enim NASI significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus. Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum. Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: Et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below