monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 17
Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quomodo enim potest stare sententia, ut qui dixerat, Non quia iam accepi aut quia iam perfectus sum, audeat dicere: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus? Ex quo perspicuum est omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below