monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 16
Denique non quaerit nundinas, nec solemnitates, nec differentiam ullam observat dierum: quia omne tempus ei festivitas est. Populus autem in nundinis tantum, et in solemnitatibus ingreditur et egreditur: et non per eamdem viam, sed per alteram atque alteram. Scriptum est enim: Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae, et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Quod non solum his praecipitur qui egrediuntur de Sodomis, et dicitur eis: Ne respicias retrorsum; neque illis qui manum mittunt ad aratrum, ut non respiciant ea quae post tergum sunt: sed in domo quoque Domini constitutis, iubetur ne post terga respiciant, et revertantur ad egena et infirma elementa, et incipientes spiritu, carne consumantur sed ut de spiritualibus quoque ad maiora procedant, et dicant cum Apostolo: Praeteritorum obliviscens, et in priora me extendens ut nequaquam ex parte cognoscant, et ex parte prophetent, sed veniant ad perfectum iuxta eam tamen perfectionem quam potest capere humana natura, ut intelligamus illud Evangelicum: Et vos cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Unde et Apostolus in eadem Epistola de duabus loquitur perfectionibus: quasi imperfectus enim scribit: Non quia iam accepi, aut quasi iam perfectus sim: persequor autem si apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo. Statimque quasi perfectus loquitur: Unum autem posteriorum obliviscens, ad ea quae in priora sunt me extendens: iuxta propositum persequor ad bravium supernae vocationis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below