monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 3
Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: agnis autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. Ubi nos interpretati sumus ephi, quae est decima pars cori, LXX transtulerunt πέμμα, quod in nostra lingua coctionem sonat. Et ubi nos diximus, sacrificium, illi ipsum Hebraicum posuere verbum MANAA ), quod Aquila, donum, vel sacrificium, Theodotio, sacrificium transtulit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below