monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 30
Et tollet, inquit, sacerdos de sanguine eius quod erit pro peccato omnium: qui aliis verbis agnus appellatur in Exodo, et in Evangelio, Baptista Ioanne dicente: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sanguis autem ipse est pretiosus in quo redimimur in passione Domini Salvatoris; cuius carnibus alimur, et cruore potamur; quo tanguntur quatuor anguli crepidinis altaris, quod Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, AZARA, sive templi, ut LXX transtulerunt: ut sanctificetur domus et altare.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below