monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 27
Quartam vero solemnitatem, de qua dicit: septimo mense quintadecima die mensis in solemnitate, et caetera, videtur mihi significare scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. Curramus ergo ad singula, et quid nobis videatur, breviter disseramus. Esse solemnitates spirituales, et Apostolus docet: Ne ergo quis vos iudicet in cibo et potu, aut in parte solemnitatis, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum. Et sic per Isaiam loquitur Deus: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non suscipio: ieiunium, et ferias, et neomenias, et solemnitates vestras odit anima mea. Manifestum est quod qui solemnitates oderit Iudaeorum, suas diligat, sabbatum videlicet quod relictum est populo Dei: ut videamus quae a Deo donata sunt nobis, et loquamur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below