monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 20
Et quomodo in superioribus legimus sexagesimam partem debere offerri principi de his quae appenduntur et quae mensurae subiacent: sic nunc ducentesima pars animantium iubetur offerri, et huiuscemodi legis praeceptis omnem populum esse subiectum, ut offerat duci sive principi, quod videlicet per illum holocausta, et sacrificia, et libamina in singulis solemnitatibus offerantur pro populo, et expietur domus Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below