monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 11
Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant, quae Graeco sermone appellantur πτωχοδέκαδαι. At vero primitiva quae de frugibus offerebant, non erant speciali numero definita, sed offerentium arbitrio derelicta. Traditionemque accepimus Hebraeorum non lege praeceptam, sed magistrorum arbitrio inolitam: qui plurimum, quadragesimam partem dabat sacerdotibus: qui minimum, sexagesimam: inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre quodcumque voluissent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below