monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 18
Si nolebat mori Paulus qui dicebat: Nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita, quid mirum si natura et consuetudine tracti formidatis excedere de praesenti vita? Contradicente tamen carnali affectu, et Petrus libenter pro Domino suo mortem crucis amplexus est; et Paulus qui dixerat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum, gladio sibi caput desecari iocundissime passus est. Unde iuxta quiddam volentes, compulsi sunt Petrus et Paulus mori, compelluntur ad idem ab eodem Patrefamilias nostri, ut impleatur domus Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below