monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 9
Quod autem ait: Pertransibunt, id est, percurrent plurimi, multorum significat lectionem. Solemus enim dicere: percurri librum, pertransivi historiam. Quod quidem et Isaias de obscuritate sui voluminis loquitur: Et erunt sermones libri istius, quasi verba voluminis signati, quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei, lege: respondebit, nescio litteras.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below