monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 93
Antiochus enim Libyam quam plerique Africam intelligunt, Aethiopiamque non tenuit: nisi forte quia in ipso climate sunt provinciae Aegypti, et longe per deserta vicinae, captis Aegyptiis, etiam istae provinciae conturbatae sunt. Unde non dicit, quod ceperit eas: sed per Libyas Aethiopiasque transierit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below