monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 83
Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum: nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem MAOZIM in loco suo venerabitur; et Deum quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Pro eo quod nos interpretati sumus, et erit in concupiscentiis feminarum, LXX transtulerunt, et concupiscentiis mulierum non subiacebit. Rursum pro Deo MAOZIM, quod habetur in Hebraico, Aquila transtulit, Deum fortitudinum; LXX, Deum fortissimum. Quia vero in Hebraico pro eo, quod nos diximus: et erit in concupiscentiis feminarum, ambigue positum est, dicente Aquila, qui verbum expressit e verbo: καὶ ἐπὶ Θεὸν πατέρων αὐτοῦ οὐ συνήσει, καί ἐπὶ ἐπιθυμίαν γυναικῶν, καὶ ἐπὶ πάντα θεὸν οὐ συνήσει, id est, et super Deum patrum suorum non intelliget, et super concupiscentiam feminarum, et super omnem Deum non intelliget. Quibus verbis intelligitur habere eum concupiscentiam feminarum, et non habere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below