monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 79
Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversum omnem deum, et adversum Deum deorum loquetur magnifica: et diriget donec compleatur ira, perpetrata quippe definitio est. Sive ut alius interpretatus est; in ipso enim erit consummatio. Ab hoc loco Iudaei dici de Antichristo putant, quod post Iuliani parvum auxilium surrecturus sit rex qui faciat iuxta voluntatem suam, et elevetur contra omne quod dicitur deus, et adversum Deum deorum loquatur magnifica: ita ut sedeat in templo Dei, et seipsum faciat Deum, et dirigatur voluntas eius, donec compleatur ira Dei, quia in ipso erit consummatio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below