monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 38
Ob quem liberandum misit Ptolemaeus duces inclytos Eropum, et Menoclem, et Damoxenum. Sed obsidionem solvere non potuit: donec fame superatus Scopas manus dedit, et nudus cum sociis dimissus est. Quodque ait, Comportabit aggerem, illud significat, quod praesidium Scopae in arce Ierosolymorum, annitentibus Iudaeis, multo tempore oppugnarit: et ceperit alias urbes, quae prius a Ptolemaei partibus tenebantur, Syriae, et Ciliciae, et Lyciae. Eo enim tempore captae sunt Aphrodisias, et Soloe, et Zephyrion, et Mallos, et Anemurium, et Selenus, et Coracesium, et Coricus, et Andriace, et Limyra, et Patara, et Xanthus, et ad extremum Ephesus: de quibus universis et Graeca, et Romana narrat historia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below