monumenta.ch > Hieronymus > csg68.207 > uwbM.p.th.f.68.51

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 60
Origines cum profuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos, ut quaeramus quod non intelligimus, et quia non habebat locum allegoria, in qua est libera disputatio, historiae veritate conclusus, haec in decimo Stromatum volumine breviter annotavit: «Studiosius requirenda sunt tempora a primo anno Darii filii Assueri usque ad adventum Christi, quot anni sint, et quae in illis gesta dicantur, et videndum est an ea possimus adventui Domini coaptare. «Tertullianus quid dixerit, ex eo libro quem contra Iudaeos scripsit, nosse poterimus, cuius verba breviter ponenda sunt: «Unde igitur ostendemus, quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas? Numeremus a primo anno Darii, quoniam ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below