monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 59
Asserit autem idem Apollinarius hanc se temporum capere coniecturam, quia Africanus scriptor temporum, cuius supra expositionem posui ultimam hebdomadam in fine mundi esse testetur: nec posse fieri, ut iunctae dividantur aetates; sed omnia sibi iuxta prophetiam Danielis esse tempora copulanda. Clemens vir eruditissimus, presbyter Alexandrinae Ecclesiae, parvipendens annorum, numerum, a Cyro rege Persarum, usque ad Vespasianum, et Titum imperatores Romanos, septuaginta annorum hebdomadas dicit esse completas, id est, annos quadringentos nonaginta, additis in ipso numero duobus millibus trecentis diebus, de quibus supra diximus: Persarumque, et Macedonum, et Caesarum tempora in his hebdomadibus enumerare conatur, cum iuxta diligentissimam supputationem, a primo anno Cyri regis Persarum atque Medorum, in quo imperavit et Darius, usque ad Vespasianum, et eversionem templi, supputentur anni sexcenti triginta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below