monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 58
Cum autem quadringenti triginta quatuor anni post hoc fuerint evoluti, id est, sexaginta duae hebdomadae, tunc ab Elia, qui venturus est iuxta sermonem Domini Salvatoris, ut restituat cor patrum ad filios, in ultima hebdomade aedificandam Ierusalem, et templum, per annos tres et semis: venturumque Antichristum, et iuxta apostolum sessurum in templo Dei, et interficiendum spiritu Domini Salvatoris, postquam contra sanctos dimicaverit: atque ita fieri, ut media hebdomas confirmet testamentum Dei cum sanctis, et rursum media cessationem victimarum esse praenuntiet sub Antichristo, qui ponet abominationem desolationis, id est, idolum et statuam proprii Dei in templo, et erit extrema vastitas, et condemnatio populi Iudaeorum, qui spreta veritate Christi, receperunt Antichristi mendacium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below