monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 56
Quae si forte hi qui post nos victuri sunt statuto tempore completa non viderint, aliam solutionem quaerere compellentur, et magistrum erroris arguere. Dicit ergo, ut verbum e verbo interpreter, ne calumniam videar facere non dicenti: In quadringentis nonaginta annis peccata, et omnia quae ex peccatis oriuntur vitia comprimenda: post quae ventura sint bona, et reconciliandum Deo mundum in adventu Christi Filii eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below