monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.129

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 48
Tunc primum gens Iudaeorum Romanis facta est tributaria. Post quem Herodes filius Antipatris, interfecto Hircano, regnum Iudaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena Iudaeis praefuit. Qui pontificatum quoque nequaquam iuxta legem Moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, nisi ob gratiam et pretium, divinae legis iussa contemnens.ยป Ponit et aliam idem Eusebius explanationem, quam si voluerimus in Latinum sermonem vertere, extendemus libri magnitudinem. Haec est ergo interpretationis eius sententia: A sexto anno Darii, qui post Cyrum, et Cambysen filium eius regnavit in Persis, quando templi opera consummata sunt, usque ad Herodem, et Caesarem Augustum, numerat hebdomadas septem et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres: quando Christus, hoc est, Hircanus, novissimus pontifex de genere Machabaeorum, ab Herode iugulatus est, et cessavit iuxta legem Dei pontificum successio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below