monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 46
Et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum Iudaeorum, quos ego nunc arbitror vocari Christos duces. Mortuo autem novissimo eorum Alexandro, huc atque illuc in varias partes absque ullo duce gens Iudaeorum seditionibus vexabatur, in tantum ut Alexandra, quae et Salina vocabatur, eiusdem Alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem Hircano filio reservaret: Aristobolo autem alteri filio regnum traderet, quod obtinuit annis decem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below