monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.377

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 41
Porro Iosephus, et alios tres annos addidit, in quibus περίβολοι templi, et quaedam alia quae remanserant perfecta sunt: qui additi quadraginta sex annis, faciunt annos quadraginta novem, id est, septem annorum hebdomadas. Reliquas autem sexaginta duas hebdomadas ab eiusdem Darii septimo anno enumerant. Quo tempore Iesus filius Iosedec, et Zorobabel iam maioris aetatis populo praeerant: sub quibus prophetaverunt Aggaeus, et Zacharias: post quos Esdras et Neemias de Babylone venientes, muros urbis exstruxerunt, tenente pontificatum Ioachim, filio Iesu, cognomento Iosedec: post quem successit in sacerdotium Eliasub, ac deinde Ioiade, et postea Ioannes: post quem Iaddus, cuius aetate Alexander, rex Macedonum, condidit Alexandriam, ut Iosephus in Antiquitatum libris loquitur: venitque Ierosolymam, et victimas in templo immolavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below