monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 39
Ac ne videamur procacem tantum ferre sententiam, et non probare quae dicimus, numeremus eos qui post Iesum filium Iosedec usque ad adventum Domini populo praefuerunt Christi, id est, uncti in pontificatum. Primus igitur, ut ante iam diximus, post Danielis prophetiam, quaefacta est sub Cyro rege, postquam de Babylone reversus est populus, Iesus filius Iosedec fuit, sacerdos magnus, et Zorobabel filius Salathiel, qui templi fundamenta iecerunt: impeditoque opere a Samaritis, et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est, quadraginta et novem, in quibus imperfectum opus templi fuit: et quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus separat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below