monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 28
Quia igitur postulas pro Ierusalem, et oras pro populo Iudaeorum, audi quid in septuaginta annorum hebdomadibus futurum sit populo tuo, et urbi tuae quae sequuntur. Scio de hac quaestione ab eruditissimis viris varie disputatum, et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quod senserat. Quia igitur periculosum est de magistrorum Ecclesiae iudicare sententiis, et alterum praeferre alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens, cuius expositionem sequi debeat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below