monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 29
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies. Cumque surrexissem, faciebam opera regis. Hoc est illud, quod in Genesi de Abraham legimus: quod postquam Dominum audierit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit. Ergo Daniel ad visionis horrorem languisse, et aegrotasse se dicit: et cum surrexisset, fecisse opera quae sibi a rege fuerant imperata, reddens omnibus omnia, et Evangelicum illud sciens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below