monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 24
Gabriel enim in linguam nostram vertitur fortitudo, vel robustus Dei. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam, et ad Mariam. Et postea in Psalmis legimus de Domino triumphante: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio; ipse est rex gloriae. Ubicumque autem medicina, et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio; vel medicina Dei si cui tamen placet Tobiae librum recipere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below