monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 2
Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Elam regione. Sive ut Symachus interpretatus est, civitate, a qua etiam regio nomen accepit, ut a Babylone, Babylonii, et ab Elam, Elamitae, pro qua Septuaginta Elimaidem regionem interpretati sunt. Susis autem metropolis est regionis Elamitarum, in qua Daniel secundum historiam Iosephi, turrim exstruxit excelsam, et quadro aedificatam marmore, tantaeque magnitudinis et pulchritudinis, ut usque in praesens videatur esse nova.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below