monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 42
Et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Tempus, annum significat. Tempora, iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant. Dimidium autem temporis, sex menses: quibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt, ut condemnentur Iudaei, qui non credentes veritati, susceperunt mendacium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below