monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 36
Et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, etc. Hoc cui potest hominum convenire, respondeat Porphyrius: aut quis iste tam potens sit, qui cornu parvulum, quem Antiochum interpretatur, fregerit atque contriverit? Si responderit Antiochi principes, a Iuda Machabaeo fuisse superatos, docere debet quomodo cum nubibus coeli veniat, quasi filius hominis, et offeratur vetusto dierum, et detur ei potestas, et regnum, et omnes populi, tribus ac linguae serviant illi, et potestas eius aeterna sit, quae nullo fine claudatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below