monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 18
Hoc quod hic tacitum est, Hebraei in Psalmis dictum putant; Devastavit eam aper de silva; et singularis ferus depastus est eam. Pro quo in Hebraeo habet: Omnes bestiae agri laceraverunt eam; dum in uno imperio Romanorum, omnia simul regna cognoscimus, quae prius fuerant separata. Illud autem quod sequitur: Comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, significat omnes nationes, vel interfectas ab eis, vel tributo, et servituti subiugatas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below