monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 8
Aiunt enim hi qui de bestiarum scripsere naturis, leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Quod autem habebat alas aquilae, superbiam significat regni potentissimi, cuius princeps loquitur per Isaiam: Super sidera coeli ponam thronum meum: et ero similis Altissimo. Unde dicitur ad eum: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham (Abdia.). Alioquin, ut leo inter bestias, ita aquila inter aves regnum tenet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below