monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 3
Sed in superioribus ordo sequitur historiae: quid sub Nabuchodonosor et Balthasar, et Dario, sive Cyro mirabilium signorum acciderit. In his vero narrantur somnia quae singulis sint visa temporibus: quorum solus propheta conscius est, et nullam habent apud barbaras nationes signi vel revelationis magnitudinem; sed tantum scribuntur, ut apud posteros eorum quae visa sunt, memoria perseveret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below