monumenta.ch > Hieronymus > csg48.40

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 20
Quod cum ita sit, quaerendum est, quo sensu illud legatur: Cor regis in manu Dei: quocumque voluerit, illud declinabit, nisi forte sanctum quemque dicamus regem, cuius non regnat peccatum in mortali corpore, et cuius ideo servatur cor, quia in manu Dei est. Quidquid autem in manu Dei Patris fuerit iuxta Evangelium, nullus potest rapere ex ea et quicumque raptus fuerit, intelligitur in manu Dei non fuisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below