monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 4
Quod nos nequaquam recipimus, ne omnia quae legimus, umbrae videantur et fabulae. Quis enim amentes homines non cernat instar brutorum animantium in agris vivere locisque sylvestribus? Et ut cuncta praeteream, cum multo incredibiliora, et Graecae et Romanae historiae accidisse hominibus prodiderint; Scyllam quoque et Chimeram, Hydram, atque Centauros, aves et feras, flores et arbores, stellas et lapides factos ex hominibus narrent fabulae: quid mirum est si ad ostendendam potentiam Dei, et humiliandam regum superbiam, hoc Dei iudicio sit patratum? Quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo, sive in throno, ut interpretatus est Theodotio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below