monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 3
Et quomodo amenti homini per septem annos imperium reservatum sit, regnumque potentissimum absque rege tanto tempore fuerit: aut si alius illi successerit in regnum, cuius vecordiae aestimandus sit, ut cederet imperio, quod tanto tempore possidebat: praesertim cum historiae Chaldaeorum nihil tale contineant; nec potuisse fieri, ut qui de minoribus scripserant, maiora reticerent. Haec autem omnia quaerunt et replicant: ut cum historia non steterit, per Nabuchodonosor diabolus significetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below