monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 34
Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha, et stupa. Sallustius scribit in historiis, quod naphtha sit genus fomitis apud Persas quo vel maxime nutriantur incendia. Alii ossa olivarum quae proiiciuntur cum amurca arefacta, naphthan appellari putant: unde et Graece πυρίνη dicitur ab eo quod πῦρ, id est, ignem nutriat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below