monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 33
Sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur, sicut in holocausto arietum et taurorum, etc. Et ex praesenti loco, et ex eo quod sequitur: Benedicte, spiritus et animae iustorum, Domino. Et in Psalmis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit, sunt qui alium velint esse spiritum in homine, excepto Spiritu sancto, et aliam animam. Sed laborandum eis erit, quomodo absque carne et gratia Spiritus sancti duae substantiae, et duo interiores homines in uno homine esse dicantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below