monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50 > bsbClm6224.98

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 39
Ergo Daniel eos excusat qui dicere non potuerant, et ipse invidiam fugit, ne quis aestimet, eum quae dicturus est propria dixisse sapientia. Causa autem revelationis propheticae, regis est desiderium, qui voluit ventura cognoscere. Ergo honorat regem, quando propter illius scientiam sibi dicit a Deo mysteria revelata. Et hoc considerandum, quod somnia in quibus aliqua ventura signantur, et quasi per nubilum veritas demonstratur, non pateant coniectoribus et humanae mentis arbitrio, sed Dei solius scientiae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below