monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 5
Consuetudo autem et sermo communis magos pro maleficis accipit: qui aliter habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini Salvatoris ipsi primum ortum eius intellexerunt, et venientes in sanctam Bethleem, adoraverunt puerum, stella desuper ostendente.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below