monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 9
Nisi forte huic sensui illud contrarium sit quod sequitur: Pueros, sive iuvenes, in quibus nulla esset macula, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum. Philo arbitratur linguam Hebraeorum ipsam esse Chaldaicam, quia Abraham de Chaldaeis fuerit. Quod si recipimus, quaerendum est, quomodo nunc Hebraei pueri linguam quam noverant, doceri iubeantur: nisi forte iuxta quorumdam opinionem duas Abraham linguas, et Hebraeorum et Chaldaeorum scisse dicamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below