monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.470 > bnf10439.15 r

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 6
Unde et a confusione linguarum locus nomen accepit Babylon, quae in linguam nostram tranfertur confusio. Simul et animadvertendum secundum anagogen, quod rex Babylonis non potuerit universa Dei vasa transferre, et in idolio quod sibi finxerat collocare, sed partem vasorum domus Dei, quae intelligenda sunt dogmata veritatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below